- AZO
- I.AZOAtestinus seu Estensis, Ferrariae Ducum, et hodiernorum Principum Mutinensium, conditor. Secundum quosdam Hugonis M. Tusciae fil. Sigfridi vel Alberti aut Otfridi M. Tusciae nepos, Hugonis Regis Italiae pronepos, Lotharii III. Comitis Provinciae abnepos, Lotharii II. Regis Austrasiae atnepos, Lotharii I. Imperatoris trinepos, et ita e Caroli M. sanguine, fuit: Aliis a Caio Actio, vide supra in Actius Caius, eius originem, aliis aliunde arcessentibus: ut infra dicetur. Is ductâ Cunigunde, sorore Welfi III. aliis IV. in quo prior familia Welfica defecit, Welficum nomen et ius in suam genrem intulit. Familiam eius nonnulli a quodam Caio Actio derivant, ut dictum, qui ex Romanis civis Atestinus fuerit, circa A. C. 390. e cuius poteris Forestum, Aquilegiae adversus Attilam defensorem: acharium vel Fl. Acrinum, Severeni adversus Alanos Equitum Magistrum, Ferrariae conditorem: Marvellum, Valentiniani III. contra Vandalos Ducem; Sabinianum, Illyrici Praefectum aliosque enumerant. Alii, quamvis Actiam stirpem, e Romanorum reliquiis, Ateste egisse non negent, eam tamen in Caii trinepote Bonifacio ac eius filio Valeriano, qui praeliô Langobardorum in Francos ceciderit, A. C. 590. defeciste, aliumque successisse arbitrantur, argumentô nominum, quae a Valeriano illo ad Azonem usque Germanicae originis, usi. Sunt et qui hunc, Hugonis marchionis Tusciae filium, Sigfridi vel Alberti aut Otfridi M. Tusciae nepotem, Hugonis Italiae Regis pronepotem, Lotharii III. Comitis Provinciae abnepotem atque ulterius ex Caroli M. sanguine oriundum, asserunt. Quorum quidquid sit, Azonis consanguinei in Italia, obscurae conditionis neutiquam fuêre; Gonzagas, a quibus, praeter Mantuae Duces, multi alii illustres in Italia, eiusdem fuisse originis, adseverant aliqui: Certius ex eadem prosapia deducuntur Theobaldus, et filius Bonifacius, Regii Lepidi, Parmae, Lucae, Ferrariae et Mantuae Marchiones: quorum hic filiam mathildem habuit, quae ter nupta, sed sterilis, insigni munere sedem Pontificiam locupletavit, quod Patrimonium Petri appellatur, vide de hac donatione Conringium de fin. Imp. Germ. c. 10. Ipse Azo I. secutus in Germaniam Conradum II. et Henricum III. Augg. ibi Cunigundam, Guelforum priorum, uti diximus, heredem; et post illam, secundum aliquos, Isabellam Montisferratensem, sed sterilem, ac demum Iuditham Conradi II. Imperatoris filiam duxit, exstinctus A. C. 1081. Ex hac (sunt qui etiam Cunigundam matrem fuisse volunt) genitus Azo II. Estensis seu Atestinus Marchio, a quo longâ serie reliqui Marchiones, qui, praeter Atesten, Genuam, Mediolanum, Anconam, Veronam, Ferrariam, Mantuam, Mutinam, Regium et alia diversis temporibus tenuerunt, descendunt. E quibus Hercules I. Dux Ferrariae creatus, novô titulô domum auxit, qui duravit usque ad pronepotem eius Alfonsum II. quô A. C. 1597. sine mascuhis heredibus exstinctô, successionem praetendit sibi deberi, eiusdem Alfonsi patruelis Caesar Atestinus. Sed quod huius pater ex feminae vilis contubernio, ab Alfonso I. susceptus diceretur, a Pontifice eâ exclusus, Imperialia tantum feuda, Mutinae, Regii Lepidi et Carporum, obtinuit, vide Thuan. l. 119. et ab hoc moderni Arestini ac Mutinae Duces derivantur, vide quoque supra in voce Atestina, et alibi passim. Alter ex primo matrimonio Azoni filius natus est Welfus cognomine Robustus, avunculi haeres, Altorfii Comes et ex eo Henrici IV. Imperatoris beneficio, Dux Bavariae, A. C. 1071. A quo posteriores Welfi, et hodierni Duces Brunsuicenses orti sunt. Vide Phil. Iac. Spenerum Sylloge Geneal. Histor. in Fam. Guelfica, et hîc in Ateste et Mutina.II.AZOICtus nobilis, Bononiâ oriundus, Saeculô 12. Obiit An. 1200. Baldus eius elogium scripsit. Genebr. Chron.In patria primum interpretari Ius coepit; unde cum propter aemulorum invidiam ad Montispessulanam scholam profectus esset, ibique aliquandiu magna cum laude docuisset, tandem domum revocatus, magnam et docendo et scribendo nomini suo famam memoriamque conciliavit. Scripsit Codicis Summam, quâ totius Iuris Civilis epitomen complexus est; Item, Magnum apparatum super Digesto veteri: Hodieque eius in Scholis Foroque ingens auctoritas est. Hottomannus in Praetermissis, laudatus Iohanni Calvino in Lexico Iurid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.